Charter Document - 04050424
Charter Number: | 04050424 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego Burchardus divina Providentia in Isinin abbas et ego Ov minister servorum dei apud sanctum Gallum utilitatem necnon commoditatem utriusque sentientes ecclesie habito fratrum nostrorum consilio advocatorum etiam consensu adhibito commutationem quorundam mancipiorum Hirmingarde scilicet et Mahthildis celebramus ita ut monasterium Isinin supradictam M sibi vendicet et deinceps quiete possideat sancti Galli vero ecclesia prefatam Hirm uxorem Albi de Lutchilchin libere possideat et quiete Acta sunt autem hec anno millesimo CCV indictione VIII quarto idus decembris domino papa Innocentio III sedem apostolicam gubernante gloriosissimo Romanorum rege Philippo iura imperii manutenente