Charter Document - 04050421
Charter Number: | 04050421 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1180 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
B coabbatum suorum minimus dilectis filiis ecclesie caritatem non fictam Cognoscere cupimus catholice fidei cultores nos ad sedem apostolicam adversus coabbatem et fratrem nostrum de Monte Angelorum nichil calumniose scripsisse infamati namque sumus quod ad aures summi pontificis scripserimus prefatum fratrem nostrum litteras ad sue cause comodum aptas sub nomine nostro nobis nescientibus sigillatas in claustro nostro quadam surreptione acquisisse Hoc autem minime verum esse novit dominus cui omne cor patet et nullum latet secretum Dolendum vero esse piis animis non dubitamus personam tam bone opinionis criminando impeti quod pro obtinenda sue cause victoria quicquam captiose vel dixerit vel fecerit