Charter Document - 04050420
Charter Number: | 04050420 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Diethalmus dei gracia Constantiensis ecclesie episcopus + Quoniam antiqus hostis nostre invidens immortalitati beatam et gloriosam condicionem qua homo creatus fuerat multis miseriis et incommodis per suam venenosam suasionem debilitans hominem caducam ducere vitam et madida degere memoria effecit ideo ne quecumque homines fecerint et rationabiliter ordinaverint per longum processum temporum oblivionis caligine in posterum obumbrentur scriptis perhennari cana sanctorum patrum sanxit auctoritas Notum sit igitur tam presentibus quam post futuris omnibus bone voluntatis hominibus quod quidam devoti ecclesie sancti Galli ministeriales Bernhardus scilicet sacerdos et fratres eius Hugo et Waltherus de Turbatun et cognati eorum Beringerus et Rovdolfus de eodem loco hoc in presentia Ovdalrici in cenobio sancti Galli reverendi abbatis precibus obtinuerunt ut consensu et licentia ipsius abbatis pro remedio anime sue parentumque suorum prebendam ex possessionibus suis in ecclesia Turbatun que ecclesie sancti Galli pertinet hoc modo instituerint ut videlicet clericus in presenti ab ipsis oblatus Ovdalricus nomine a plebano eiusdem ecclesie Diethalmo hoc pacto prebenda instituta investiretur ne aliquid iuris in infirmorum curis vel sepulturis sive oblationibus sive in aliquo quod ad ius plebani spectare videtur nisi plebano consentiente usurpare presumat sciens procul dubio quod si manus in iura plebani nisi sibi concessa fuerint mittere presumpserit et a plebano de hoc in presentia memorati abbatis convictus fuerit ipsa prebenda vacabit et ipsi plebano alium clericum prebenda investire licentur conceditur Quod si etiam prebendarius nil de iure plebani sibi usurpaverit sed forte alibi ecclesiasticis beneficiis ditatus fuerit vel si sponte vel moriendo cesserit quousque Diethalmus iam dictus plebanus cuius voluntate et consensu hec facta sunt supervixerit potestas alium investiendi eadem prebenda aput plebanum erit Si vero plebanus ipse moriendo vel sponte cedendo in ecclesia locum dederit successor ipsius et antiquior in predicta ministerialium parentela fuerit prebenda vacante alium prebendarium secundum timorem dei infra mensem concorditer eligant ac electum abbati supradicto prebenda investiendum devoti offerant Quod si antiquo hoste persuadente in electione concordes non fuerint et infra mensem abbati clericum non obtulerint ipse abbas habito saniori consilio secundum timorem dei prebendarium instituat quo defuncto electio iterum ad plebanum et ad laicum redeat Statutum est etiam ne aliquis fundatorum vel advocatorum in prebenda illa ulla occasione emergente commodum aliquod assequatur set quod pro remedio animarum parentum suorum institutum est illud sine omni infestatione a fundatoribus et ab advocatis prebende inconvulsum servetur Ne autem hec instituta et tam rationabiliter ordinata per malignorum proterviam in posterum possint retractari et in scrupulum questionis everti hanc paginam fecimus inde conscribi et nostri sigilli munimine roborari Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXCIII indictione XI Olympiade I anno decennovenalis cycli XVI epactis XV concurrentibus IIII cum dominicalibus litteris VII kl octobris presidente sedi apostolice papa Celestino imperante gloriosissimo Romanorum imperatore Heinrico IIII anno regni XXIIII imperii vero III Et si locus queritur in curia Ovdalrici abbatis sancti Galli cenobii facta sunt Testes huius negocii sunt Ovdalricus sancti Galli prepositus Heinricus decanus Ymmo et alii fratres eiusdem cenobii Burchardus sancti Galli plebanus Heinricus plebanus de Marhpach et alii clerici quam plures Rovdolfus marshalchus de Valchinstein Ovdalricus dapifer de Sitervndorf Heinricus Magirzi Ovdalricus causidicus Rovdolfus de Capella preterea Heinricus sancti Galli portenarius Si quis autem huic scripto ausu temerario obviare presumpserit in die mala rathan cum dominus ad iudicandum venerit cum reprobris portionem inveniat Amen