Charter Document - 04050410

Charter Document - 04050410


Charter Number: 04050410
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1166
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Propter vite mortalis brevitatem multa solent a mentibus hominum excidere Congruum ac utile visum est michi convencionem que facta est inter me Wernherum abbatem sancti Galli et comitem Ruodolfum de Habspurg litterarum memorie committere Notum sit igitur omnibus tam futuris quam presentibus quod ego idem Wernherus abbas advocaciam quam potestiva manu libere tenui predicto comite Ruodolffo commissi Huius autem pacti convencionem talem statui ut eandem advocaciam nulli unquam in beneficium prestare liceat et limites prisce institucionis transgredi minime debeat Universe namque congregacionis fratrum meorum ac familie ipsorum honorem positive iusticie inviolabilem permanere decrevi ecclesiarum quoque in cenatorio beati Galli sitarum et presertim harum sancte Fidis sancti Laurencii sancti Johannis sancti Leonardi iusticias et honores sacerdotum et earundem ecclesiarum et eorum sancti Galli clericorum ab ipso nunquam debere violare sanctivi ministerialium eciam inhabitancium hunc locum et eorum qui quottidianum servitutis impensum monasterio exhibent et omnium tam minorem quam maiorum instituta que a predecessoribus meis abbatibus et prioribus advocatis obtinuerunt inconvulsa fore stabilivi Hanc convencionem idem comes fide sua data confirmavit Acta sunt hec anno incarnacionis dominici MCLXVI epact VI concurrentes IIII indictione XI sub Fridrico Romanorum imperatore et semper augusto Testes huius rei sunt hii Eberhardus prior magister Lothardi Vodalricus prepositus ceterique confratres mei Vdalricus de sancto Leonhardo decanus sacerdos sancti Magni Hainricus plebanus Theodricus de Altstetten cum filiis suis Hermanno Theodrico Egelffo Weczel de Balga et filii eius Hainricus Eberhardus et Ruodolffus Giel Ruodolffus et Volricus de Arbon Adelberchtus de Busnang Walther de Elgone Arnolt de Burren et alii plures quorum nomina longum esset enummerare