Charter Document - 04050409

Charter Document - 04050409


Charter Number: 04050409
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1164 - 1165
Date type: Internal, A.D., Abbot-Prior
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis patris videlicet filii et spiritus sancti Notum sit omnibus scire volentibus tam presentibus quam etiam futuris qualiter ego Rovdolfus comes de Rammisperch divina favente providentia cepi agere cum abbate Covnrado et fratribus de monasterio sancti Gregorii pape quod dicitur Petrishusin quatinus mihi concederent tale predium quale visum est idem monasterium habere in loco qui dicitur Rinisgimunde quia eadem possessio mihi vicina est et oportuna ad alenda peccora et homines mei non valebant nec volebant devitare quin nocerent eis ac propterea visum est mihi hoc melius et utilius atque cautius et mihi et illis esse ut ego Rovdolfus comes Covnrado abbati de Petrishusin et fratribus eiusdem monasterii darem decem talenta Constantiensis monete et ipsi mihi concederent iam dictum predium quod est apud Rinisgimunde tantummodo quoad viverem ego ea scilicet conditione ut ipsi ob memoriam et confirmationem huius pacti anniversarium matris mee Adilheide cum fratribus suis defunctis annotarent et celebrarent [] et ego ipsa die fratribus de meo facerem propinare vinum singulis annis quoad viverem et hoc pro tributo et memoria presentis conditionis Post obitum vero meum nullus omnino heredium meorum qualemcumque potestatem habeat in eadem possessione vel in omnibus que tunc inventa fuerint in ea tam in pecudibus quam in aliis supellectilibus vel in qualicumque substantia sed abbas qui tunc fuerit presidens monasterio Petrishusensi et fratres eiusdem loci ex integro totum absque ulla contradictione possideant pro remedio anime mee et matris mee et omnium parentum meorum Et ego Rovdolfus testamentum hoc conscribi precepi ea scilicet ratione ut nullus ex heredibus meis hoc pactum meum infringere vel predictam peccuniam exigere aut fratres in predio isto ullo modo inquietare presumat vel ante vel post obitum meum Acta sunt autem hec anno incarnationis domini MCLIXIII regnante Friderico imperatore Herimanno Constantiensi episcopo sub abbate Covnrado Et ego Rovdolfus ne facultas contradictionis vel ambiguitatis ex antiquitate temporis super hoc predio posteris daretur privilegium istud sigillo meo signare precepi Testes huius actionis uxor mea Elisabeth et frater meus Arnoldus Adilbertus comes Rovdolfus de Gutingin Rovpertus de Turingin Adilbertus presbyter de Tale Diemo de Brigantia Arnolt de Criessa Bertoldus de Lustinovwa et alii multi Ego Gebehardus presbyter manu mea scripsi hoc privilegium anno primo Gebehardi abbatis feliciter amen