Charter Document - 04050408

Charter Document - 04050408


Charter Number: 04050408
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1163
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte trinitatis et individue Notum sit tam presentibus quam futuris Christi fidelibus qualiter ego Rovdolfus comes de Phulin + dorf postea quam beneficium quoddam videlicet curtim Thale cum omnibus ad eam pertinentibus a manu domini mei venerabilis Heremanni Constantiensis episcopi legitime suscepi quod paulo ante Chovnradus advocatus de sancto Monte et filius eius Chovnradus in manus prefati pontificis resignaverant quoddam predium quod ad cenobium sancti Gregorii in loco Petireshusin spectare dinoscitur huic beneficio meo vicinum inveni Et quia predium istud videlicet Rinisgemunde tam in fructibus quam in ceteris rebus ab hominibus meis cottidie vastabatur periculum anime mee super hac preda metuens cum abbate predicti cenobii Chovnrado et fratribus ipsius tali modo conveni quod ego Rovdolfus abbati et fratribus eius decem talenta Constantiensis monete pro remedio anime mee et parentum meorum subministravi et ipse abbas assensu fratrum suorum usum huius predii mihi quo ad viverem donavit tali videlicet conditione quod post obitum meum nullus ex heredibus meis predium istud ditioni sue vel usum ipsius predii subicere presumat sed predium hoc cum omni libertate ceterisque mobilibus videlicet gregibus peccoribus [] que post mortem meam ibidem inventa fuerint ad prebendam fratrum absque contraditione redeat Et ego Rovdolfus testamentum istud inscribi precepi ea scilicet ratione quod nullus ex heredibus meis hoc factum meum infringere vel predictos fratres in predio isto inquietare audeat Acta sunt autem hec anno incarnationis domini MCLXIII regnante Friderico imperatore Heremanno Constantiensi episcopo et ego Rovdolfus ne facultas contradictionis vel ambiguitatis ex antiquitate temporis super hoc predio posteris daretur privilegium istud sigillo meo signare precepi Amen