Charter Document - 04050404

Charter Document - 04050404


Charter Number: 04050404
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Heremannus + dei gratia Constantiensis ecclesie humilis minister universitati fidelium in perpetuum Ad nostre siquidem pontificalis dignitatis excellentiam pertinere non dubium est ut ecclesiastice possessiones pro virium facultate per eam amplificentur communiantur ac conserventur Ea propter notum esse volumus tam instantis quam sequentis temporis fidelibus quod ego + Heremannus + divina dispositione Constantiensis episcopus future fidelium utilitati providens fratribus sancti Laurentii in loco qui Ittingen dicitur Christo famulantibus ecclesiam que vocatur Vselingen et curam ipsius sicut a domino papa ex petitione nostra primitus confirmatum est nos quoque officii nostri auctoritate confirmamus Decernimus etiam ut nulli omnino hominum liceat prefatum locum temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aliquove modo fatigare Si qua ergo in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam venire temptaverit bis tertiove commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio de perpetrata iniquitate cognoscat Acta sunt autem hec anno dominice incarnationis MCLIIII indictione III presentibus et astipulantibus Bertoldo preposito Volcnando decano Heinrico Friderico cum ceteris canonicis Data per manum Rovdolfi Turegensis archidiaconi tunc temporis eiusdem episcopi notarii