Charter Document - 04050398
Charter Number: | 04050398 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Chuonradus divina favente clementia Romanorum rex secundus Notum sit tam presentibus quam futuris quod Werinherus abbas sancti Galli consilio omnium fratrum eiusdem monasterii advocati et omnium ministerialium in beneficiavit Witonem vicecomitem Mediolanensis civitatis et filios eius et filias vel cuicumque ipsi donaverint nominative de omnibus casis et rebus territoriis iuris predicti monasterii sancti Galli que posite sunt in curte Massina ubicumque inveniri potuerint ad ipsam curtim pertinentia in Longobardie partibus cum omnibus fictis reditibus pensionibus usibus honoribus conditionibus districtis albergariis servis et ancillis aldiis foro piscationibus cum castro et villis ecclesiis ad ipsam curtim pertinentibus in integrum ea condicione ut predictus Wido [et] eius heredes masculi et femine aut cui ipsi donaverint [sine] omni contradictione mea aut meorum successorum in perpetuum habeant et predictus Wido aut sui successores vel cui ipsi dederint per singulos annos in assumptione sancte Marie inde persolvant marca unam argenti et dimidiam et duodecim libras piperis atque thuris duodecim et quatuor sestaria olei ad iustam mensuram Massini et centum ciatos vitreos que omnia predictus Uuido aut sui heredes consignata debent persolvere in Disertinensi abbatia et abbas sancti Galli illic per suos legatos debet tollere et ad predictum monasterium sancti Galli deferre et legatus Uuidonis cum ipsis veniat Ne ergo amplius alia condicio de hoc inter eos fiat sed sicut dictum est immutabiliter permaneat rogavit me idem abbas sancti Galli ut [r]egio et sigillo meo confirmarem Precipimus ergo ex nostra potestate ne unquam immutetur sed sicut dictum est firmum permaneat Si quis autem quod absit hoc immutare voluerit pro pena mille mar[cas] solvat Ex nostra ergo potestate confirmamus ei pacem in predictis rebus Si quis autem ipsum offenderit aut ullam ei violentiam intulerit sciat se mea gratia cariturum Hec omnia eidem Widoni [su]isque heredibus ut dictum est confirmavimus salvo tamen honore nostro et [] et iure per omnia Signum domini Cvonradi Romanorum regis secundi Anno dominice incarnationis MCXLII [] IIII Data Vlme in Christo feliciter amen