Charter Document - 04050394

Charter Document - 04050394


Charter Number: 04050394
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1125
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Notum sit tam futuris quam presentibus quod inter ecclesiam quandam sancti Galli que Zartun nominatur et inter monasterium sancte Marie quod Bruno Argentinensis prepositus in predio suo pro anime sue remedio condiderat diutinum litigium pro decimis que quo pertinerent ex confinio terminorum fuerat Fratres enim de monasterio sancte Marie omnium partium decimas usque ad locum qui Waginstat vocatur ex iusticia habere voluerant Familia autem sancti Galli eadem loca sive noviter sive antiquitus exculta in omni decimatione ad Zartun pertinere ex antiquitatis auctoritate confirmare studuerant Denique hanc controversiam ego Ovdalricus Constantiensis ecclesie episcopus et servus cum Manegoldo cenobitarum sancti Galli venerabili abbate et auctoritate Chuonradi utriusque ecclesie advocati cum consensu utriusque partis hoc modo et hac terminatione in perpetuum paccavi Omnem decimam usque ad pedem montis ubi horreum fratrum de monasterio sancte Marie locatum est ad ecclesiam Zartun absque omni contradictione destinavi Horreum autem et omnia loca dehinc sursum sive pridem inhabitata vel quecumque in posterum exculta fuerint ad monasterium sancte Marie secundum debitum decimationis perpetualiter discrevi Ad hanc quoque terminationem confirmandam de ecclesia sancte Marie pro concambio et memoria vere concordie et perpetue stabilitatis sancto Gallo traditum est predium ad Kilizartun pro tribus beneficiis computatum quod scilicet predium quidam Adalbertus possedit Unumquodque autem beneficium duos solidos persolvit in censu et unum solidum in stura preter alias diversas iusticias secundum morem nostre regionis Hanc ergo terminationis memorialem iusticiam ego Ovdalricus Constantiensis ecclesie episcopus auctoritate beati Petri et domni Honorii pape et omnis Constantiensis ecclesie banno meo confirmavi et sic in omne subsequens tempus omnimodam discordiam sedavi Hec autem facta sunt anno ab incarnatione domini MCXXV indictione III primo anno regni Lotharii regis regnante domino nostro Iesu Christo cui laus et imperium in secula seculorum Amen Signa testium Notherus prepositus Fridericus prepositus Ovdalricus Constantiensis prepositus Heinricus advocatus Lutholdus