Charter Document - 04050392

Charter Document - 04050392


Charter Number: 04050392
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Consecration
Date: 1071
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quoniam ex varietate rerum mortalium et temporum continuata prolixitate et humani generis debilitate memoria rerum gestarum oblivionis irreptione frequenter extruditur ideo prudens industria hominum id quod posteritati voluit esse certum sepissime reliquit successoribus suis testamentis confirmatum In nomine igitur sancte et individue trinitatis Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Norpertus monachorum sancti Galli ecclesie abbas in novali loco qui Abbacella nuncupatur in convalle circumpositorum montium situm basilicam ad servitutem dei condidi quam et edificatam a Thietmaro Curiensi episcopo cum licentia et rogatu Rvomaldi Constatiensis ecclesie presulis per legitimam consecrationem loci incolis illius ad adoratorium stabilivi Denique hanc eandem ecclesiam prebenda pueri unius de claustro nostro et una watspenda et benefitio unius mansus et omni decimatione post subscripte determinationis dotavi a monte Hirsperhc ab alpe Solin a Megelins alpa a Perental a Portarisalpa a Chrauperhc a Wiza a Himelperhc a rivolo Pvohcbahc ab hostio fluvii Rota usque dum influit Sitervn usque ad originem ita ut proclivitas circumpositorum montium ad eandem cellam secundum liquentia nivis imminet apertissime determinavi Hanc et dotationem sacerdoti ibidem deo servienti banno Rvomaldi Constantiensis episcopi consensu fratrum nostrorum perpetuo iure stabilivi Facta sunt hec anno ab incarnatione domini MLXXI indictione VIIII regn[ante] rege nostro Henrico Romanorum imperatore anno IIII Signum testium Witone advocato Opreht Azzo Tieprehct Vodalrihc Liebo Regenolt Eppo Heilman Wolfrat et ceteri complures