Charter Document - 04050389
Charter Number: | 04050389 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1025 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Chounradus divina favente clementia rex Omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum pie devotioni + pateat quod venerabilis abbas monasterii sancti Galli Deitbaldvs nomine ad nos venit nostris obtutibus presentans precepta antecessorum nostrorum imperatorum videlicet augustorum et regum in quibus scriptum inveniebatur qualiter ipsi prescriptum cenobium et res omnes illuc aspicientes sub regias et imperatorias emunitates sue tuitionis suscepissent Pro rei tamen firmitate petiit celsitudinem nostram ut nos denuo id ipsum faceremus Eius petitoni pie assensum prebentes simulque predecessorum nostrorum constituta sub immunitate sancti loci perpendentes precipimus et statuimus ut prefatum monasterium ea immunitate subsistat sicut cartarum textus eidem loco conscriptarum enunciat ut videlicet monachi in ipso monasterio convenientes secundum regulam sancti Benedicti abbatem inter se eligendi licentiam habeant et ut idem monasterium cum personis intrinsecus vel forinsecus sibi coherentibus terris quoque cultis et incultis ad se iuste donative ac legaliter pertinentibus nostro nostrorumque successorum post deum et sanctos eius mancipatui subiectum nullius superioris aut inferioris persone difficultate turbetur aut cuiuscumque preceptionis sive districtionis molestiam patiatur Sed liceat ipsi abbati sine ullius contradictionis obstaculo monachos suos regulariter regere familie precipere res monasterii ordinare intus seu foris omnia iuxta consilii sui provisionem decenter congrue et utiliter gubernare Negotia etiam causeque monasterii quando necessitas occurrit per coactum exigantur iuramentum ipsius monasterii officialibus et advocatis in exigendis circumcirca eiusdem loci rebus ius sibi a nobis concessum habentibus Igitur ut predictum est sub nostre tuitionis immunitate locus prenotatus subsistens ab omni aliene inquisitionis seu exactionis molestia securus permaneat ut dei servitoribus inibi degentibus pro nobis [et i]mper[ic] nostri stabilit[ate sine a]liqua forinseca inquietudine omnipotenti deo iugiter liceat supplicare Et ut hoc nostre concessionis preceptum per futuri temporis curricula ratum perseveret manu nostra illud assignantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri + Signum domni Chounradi regis invictissimi + + Ovdalricus cancellarius vice Aribonis archicapellani recognovi + Anno dominice incarnationis MXXV indictione VIII anno domni Chovnradi secundi regnantis I Data XIII kl mai Actum Augusta