Charter Document - 04050388
Charter Number: | 04050388 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Information |
Date: | 1021 - 1022 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Domino et abbati nostro P nos fratres vestri discipuli debitas oraciones De his que erga vos sunt letificasti nos scripto quia gratia dei recte aguntur Contigit etiam vestris oracionibus aput nos quod ad communem leticiam pertinet de ecclesiastico censu qui furto raptus est partem nos non minimam recepisse et ipsum furem captum in vinculis nos tenere Est enim servus Kerolti de Pettenhusen filii Alberici et nomen eius Gunzo et nomen patris eius Richolf qui nunc in comitatu militantis sui domini est Reddidit ergo coronam et auream capsam absque operculo et auree crucis quasi terciam partem maioris quoque capse quedam fragmenta quamvis de gemmis pauce admodum reddite sunt Spes autem de residuis manet quia venundata sunt in manum cuiusdam merchatoris de Buchouua qui Pero dicitur et quondam ibi monetarius erat multa quoque in manus Constanciensium mercatorum quorum nomina sunt Eccho Chomeli Woueli Albeli Engezo Tegenharth Deus vero quendam extraneum hominem ad nos mittere dignatus est qui oculte sibi pactum fieri peciit de precio duarum librarum pro delatura ut hec patefaceret Ipse vero accepto pacto sine mora fratrem Annonem ad Constanciam duxit ubi particulas auri fabre factas quas cognovit a Tegenhardo fecit presentari sibi Sed ille a Perone de Puochouua se emisse eos testatus est Inde frater idem ad Peronem veniens per Hugonem vestrum militem furem sibi in domo sua latitantem monstrari fecit Qui statim captus sub terra occultatum thesaurum quantum sibi remansit reddi dit Nunc vobis agendum est cum rege ut advocati utriusque ecclesie tante rei exactores fiant et in suum locum restituant Nec illud minus intimandum est vobis quam longe minora et pauciora sunt quam putastis que a vestris ministralibus in usum nostrum exhiberi iussistis et quanta grassatur in nostra terra boum omniumque pecco dum mortalitas ut rex per nos reditum ceperit decernere ipsi habeatis de hac quasi Egypti plaga suggerere Qui est autem altissimus vobis domino nostro prospera cuncta concedat