Charter Document - 04050384
Charter Number: | 04050384 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1265 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
E dei gratia Constantiensis episcopus dilecto [filio] decano in Liutmerikon salutem in domino Veniens ad nos reverendus in [Christo] abbas sancti Johannis in Turtal nobis exposuit quod ecclesia parrochialis in Cappella que ad mensam ipsorum pertinere dicitur ex eo quod per unum de confratribus suis officiatur sicut ex tenore privilegiorum suorum sibi asserit competere de iure sit ecclesiastico supposita interdicto petens ob hoc quod in ipsa ecclesia indulgeremus sicut hucusque divina celebrari cum paratus sit coram nobis quod hoc de iure sibi liciat ostendere et probare Nos igitur ipsius precibus inclinati predicto abbati damus presentibus auctoritatem officiandi predictam ecclesiam usque festum beati Galli proximum si aliud non obstet canonicum ita tamen quod infra vel in eodem festo coram nobis compareat sua super premissis privilegia ostensurus Dat Stetten III idus augus indict VIII Redd litteras