Charter Document - 04050383

Charter Document - 04050383


Charter Number: 04050383
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Bertholdus dei gratia abbas totusque conventus monasterii sancti Galli omnibus presentium inspectoribus subscriptorum noticiam cum salute Ne facta hominum que provida deliberatione geruntur oblivionis suborta caligine memorie excidant expedit ea scripturarum testimoniis perennare Igitur presentes noverint et futuri quod Volricus in Harena et Haeinricus dictus Tvcwas cives Constantienses possessiones sitas in Hemmenhowen dictas vffen Kemenatvn de Hvobe zi Jvgge quas ab ecclesia nostra tenuerunt iure feodali recepta certa summa peccunie videlicet viginti tribus marcis argenti puri et legalis ponderis Constantiensisa reverendis in Christo abbatisse et conventu in Veltpach ordinis Cistertiensis ad manus nostras libere resignarunt renunciantes pro se suisque heredibus omni iuri quod in eisdem habuerunt vel habere videbantur Nos vero habita resignatione ab eisdem facta de possessionibus antedictis pia consideratione consensu unanimi accedente monasterio in Veltpach ac abbatisse et conventui contulimus perpetuo possidendas ita videlicet ut singulis annis in festo Martini unam libram cere census nomine ad maius altare monasterii nostri persolvant In cuius rei evidentiam presens scriptum ipsis contulimus nostro ac conventus monasterii nostri sigillorum testimonio communitum Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLXV XVII kl augus indicione VIII presentibus hiis quorum nomina subscripta sunt videlicet Ysaac de sancto Oswaldo Heinricus et Waltherus de sancta Fide Heinricus de Prato Egilolfus de sancto Iohanne presbiteri Waltherus de Kilcheim canonicus sancti Stephani Constantiensis Rvodolfus Lestinus laicus et alii quidam