Charter Document - 04050381
Charter Number: | 04050381 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Non improvide prudens olim induxit antiquitas labiles hominum literis immortalibus iuvari memorias ne subrepens processu temporum oblivio gesta detergat mortalium lites pariat mutuaque societatis humane federa sauciet et corrumpat Noverint igitur universi presentes et posteri quod cum inter venerabiles in Christo [] abbatissam et conventum monasterii de Maggenowe Cistertiensis ordinis ex una et Lutoldum et Conradum de Glatteburg fratres pincernas et ministeriales monasterii sancti Galli ex parte altera super possessionibus in Ganderswiler Mulowe et Kincinowe cum pertinentiis suis et tribus mancipiis videlicet C Cementario et duobus fratribus suis de Enkhuser que prefatum monasterium de Maggenowe ex donatione Heinrici quondam pincerne de Landegge patrui dictoram fratrum de Glatteburg et domine Adilheidis uxoris ipsius sicut in instrumentis super hoc confectis continebatur possidebat necnon etiam super fundo eiusdem monasterii gravis esset orta materia questionis reverendus in Christo dominus Ber dei gratia abbas sancti Galli zelo ductus pietatis pro bono pacis et concordie se interponens partes ipsas ad hoc induxit diligenter ut omnes quas habebant ad invicem questiones in eum compromitterent decidendas Quod utique sponte et omnino voluntarie fecerunt promittentes fideliter in manus ipsius domini abbatis quod quicquid ipse statueret et ordinaret firmiter utrimque et inviolabiliter inperpetuum servaretur Statuente itaque et ordinante ipso domino abbate habito consilio prudentum et bonorum memorati fratres de Glatteburg cesserunt monasterio de Maggenowe in manus prefati domini abbatis omne ius quod eis in possessionibus prenominatis videlicet in Ganderswiler Mulowe Kincinowe cum pertinentiis suis omnibus et uno mancipio tantum videlicet Conrado Cementario de Enkhusir ac etiam in fundo et territorio monasterii ipsius de Maggenowe et generaliter in omnibus bonis que ipsum monasterium in presentiarum possidebat quocumque modo quacumque occasione iuris vel facti competere potuisset exceptis dumtaxat uno prato in Ganderswiler quod [] filius Rvodolfi carpentarii tenebat in feudum ab ipsis pincernis et uno curtili in Kincinowe cum ortulo sibi annexo quod Hermannus et Albertus ac fratres ipsoram similiter in feudum ab eisdem Illa enim predicti fratres de Glatteburc sibi nominatim retinuerunt et duo mancipia videlicet fratres C Cementarii predicti de Enkhusir Preterea dominus Lutoldus de Glatteburg canonicus Constantiensis patruus ipsorum pincernaram ius quod sibi ex successione hereditaria in prefatis bonis omnibus vel aliquo ipsoram competere potuisset intuitu divine pietatis cessit etiam memorato monasterio in manus domini abbatis supradicti Abbatissa vero et conventus predicti monasterii dederunt eisdem pincernis XXXIII marcas argenti remiserunt etiam in manus sepe dicti domini abbatis omnes iniurias offensas et dampna que sibi et monasterio suo in bonis et rebus suis mobilibus et immobilibus mancipiis et familiaribus suis quocumque modo quocumque loco ab ipsis pincernis fuerant irrogata Renuntiaverunt etiam utreque partes omnibus actionibus exceptionibus consuetudinibus statutis editis vel edendis et generaliter omnibus auxiliis legum et canonum per que huiusmodi ordinatio per dictum dominum abbatem ut premissum est statuta posset ab alterutra partium ullo unquam tempore retractari aliquatenus vel infringi seu occasione qualibet calumpniari In quorum omnium evidentiam et robur firmitatis perpetue antedictus dominus abbas presens instrumentum fieri mandavit suo ac conventus monasterii sancti Galli sigillis illud roborando Actum in palatio ipsius domini abbatis anno domini MCCLXVIIII idus ianuar Nos [] abbatissa et conventus monasterii prescripti de Maggenowe omnia premissa confitemur esse vera et in signum ratihabitionis nostre sigillum reverendi domini et patris abbatis de Wetting[en] fecimus hic appendi Nos etiam L de Glatteburg canonicus Constantiensis et pincerne prenominati prescripta omnia vera recognoscentes sigillis nostris presentem paginam communimus Testes sunt reverendus in Christo C abbas et H prior monasterii de Wetting[en] Ysaac sacerdos sancti Oswaldi magister Vol quondam doctor scolarium de sancto Gallo item R nobilis de Guting[en] R Gielo de Glatteburg senior R de Rorschach Egilolfus de Altstetin R marscalcus de sancto Gallo R de Lindenberc L dictus Omo H advocatus de Wartinse milites item Gerwigus dictus Blarrer Egilolfus dictus Fuller et alii quam plures fide digni