Charter Document - 04050378

Charter Document - 04050378


Charter Number: 04050378
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1264
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

S dei gratia Lindaugensis abbatissa tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis salutem et rei geste noticiam Ad amputandam calumpniandi materiam imposterum necessitas expossit ut gesta hominum scriptis redilgantur Noverit igitur universitas vestra quod Cvono de Rinegge et filius suus Bur nobis et monasterio nostro Cvonze de Tal dictum Rinrvgge dederunt sine impugnatione cuiuslibet pleno iure renunciantes namque omni iuri quod in impredicto C habuerunt vel habere videbantur et hoc corporali prestito iuramento adiecta quoque conditione ut idem daremus eandem libertatem et iusticiam quam habent nostri cives Lindaugenses Nos vero utilitatem monasterii nostri cupientes promovere sepefato C dedimus eandem libertatem et iusticiam et ius civile civitatis nostre Lindaugensis ac civium quod ex antiquis constitutionibus a nostro monasterio habere dinoscuntur Datum et actum anno domini MCCLXIIII indictione VIII coram hiis testibus H Rufo caupone Vol monatario C ex Nemore Her de Anchenrviti Vol Lvggeli Vol de Vnderah S de Kaiseringen C dicto Sagor In huius facti testimonium presentes litteras sigillo nostro dedimus communitas