Charter Document - 04050376
Charter Number: | 04050376 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorabilibus dominis [] preposito et capitulo ecclesie Turicensis Vol nobilis de Reginsperg obsequii voluntatem Cum sicut intelleximus nonnulli asserant Judentam uxorem C villici in Hoenke servilis esse conditionis et ad nostrum dominium iure proprietario pertinere hoc penitus diffitemur universis presentibus declarando simul et protestando prefatam Judentam cum suis progenitoribus pleno iure salvo nobis tantum iure advocatie sancti Galli monasterio attinere In cuius rei testimonium eidem Judente presentes litteras nostro sigillo tradimus communitas Acta sunt hec anno domini MCCLXIIII VII kal augusti indictione septima