Charter Document - 04050365
Charter Number: | 04050365 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Waltherus de Eiliggowe salutem et noticiam subscriptorum Ne a memoria hominum excidant quorum in longinquum competit meminisse facta notabilia modernorum posteris notificari per scripture testimonium consueverunt Hinc est quod volo notum fieri omnibus tam presentibus quam futuris quod ego mansum meum in Dikebvoch quem actenus iure proprietario possedi vendidi iusto titulo [] priorisse et sororibus de Thozze pro quadam certa pecunie quantitate Verum quia per me non potui eiusdem possessionis transferre dominium in easdem predictum predium in manus domini mei B venerabilis abbatis sancti Galli cum omni iure libere resignavi ut per suam donacionem ad predictum claustrum ius proprietatis possessionis vendi sicut oportuit deveniret Sane quia resignacio Gerdrud[is] uxoris mee nec non filiarum mearum circa prefatum mansum erat necessaria sed difficultas fuit eas ad domini mei abbatis presenciam transducendi prefata uxor mea cum filiabus meis de meo consensu eundem mansum per manum Eberhardi fratris mei sepe dicto domino meo abbati resignando transmisit omni modo repetendi renuncians pure ac simpliciter et ipse frater meus pro se ac eisdem sicut ego mansum prelibatum domino meo libere resignavit Acta sunt hec in castro Ailiggowe anno domini MCCLXIII tercio idus maii presentibus B nobili de Aschilinkon Wal de Landisberch iuniori Beringero iuniori de Landinberg Wal de Gachinanch militibus Vol de Mose Vol dicto Glur Jacobo filio schulteti Ut autem hec maius robur obtineant firmitatis presentem cedulam sigillo meo predictis sororibus tradidi consignatam