Charter Document - 04050360

Charter Document - 04050360


Charter Number: 04050360
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Testimony
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Viris religiosis [] abbati et conventui in Wethingen ordinis Cister[ciensis] necnon universis has litteras inspecturis [] relicta R nobilis viri comitis de Rapreswile noticiam rei geste Noverit universitatis vestre discretio quod nos pecuniam scilicet quadringentas et quadraginta marcas argenti quas una cum consensu dicti comitis mariti nostri apud vestrum monasterium domine abbas deposuimus sicut vos in litteris vestris super hoc confectis et nobis assignatis publice recongnoscitis fatemur et confitemur vos nobis et personis quibus nos iussimus assignare plenarie sine omni diminutione persolvistis in pondere numero et mensura sicut vestram condecet honestatem Fatemur insuper quod litteras quas nobis super huiusmodi deposito in quibus recongnoscitis predictam pecuniam vos recepisse iuxta quod conventum est reddere debemus et iam reddidissemus si non fuissemus prepedita a capitalibus inimicis propter quorum metum res nostras et easdem litteras ad diversa loca servanda destinaveramus quas incontinenti rehabere non poteramus Promittimus tamen et ad hoc nos per presentes obligamus quod easdem litteras cum primo eas habere potuerimus restituemus vobis difficultate qualibet propulsata In huius rei testimonium et evidenciam pleniorem presentes litteras sigilli nostri munimine vobis tradimus roboratas Datum Thuregi anno domini MCCLXIII indictione VI in die Agathe virginis et martiris