Charter Document - 04050353

Charter Document - 04050353


Charter Number: 04050353
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1262
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Agnes priorissa totusque conventus in Monasteriolo Volrico dicto Shvrlizare civi sancti Galli et magistro hospitalis sancti spiritus apud sanctum Gallum et fratri Bertoldo et omnibus aliis eiusdem hospitalis procuratoribus ac fratribus simulque universitati fidelium in Christo ad quorum presentiam presens scriptum pervenerit cum karitate sincera in omnium salvatore salutem Noveritis quod nos ad peticionem nostri dilecti videlicet Cvonradi cellerarii de Horne bona voluntate et unanimi consensu indulsimus atque permisimus quod ipse agrum quendam situm in Gettinberg iuxta Gumanswillar quem a nobis et a nostro monasterio cum quibusdam aliis bonis suis pro annuo censu dinoscebatur habere supradicto hospitali prout cum eius procuratoribus convenerat assignavit hoc etiam insuper apud nos procurando quod nos ipsum agrum eidem contulimus hospitali Quia vero ob indempnitatem nostri monasterii semper et ubique in quantum possumus cavere nos expedit ne unde aliis proficimus inde in nobis ipsis deficiamus sic super hoc facto disposuimus seu ordinavimus quod idem Cvonradus cellerarius emit quendam agrum situm in Leima iuxta Nidrenberge et quod eundem agrum nostro monasterio censualem pro concambio et recompensatione predicti agri siti in Gettinberg donavit ut particula censuum predictorum ab ipso agro sumatur decetero que hactenus de agro in Gettinberg sumebatur per quod census qui nobis hactenus a bonis iamdicti cellerarii debite currebant dehinc etiam ad usus nostros integri ex toto permaneant Ut autem huiusmodi factum firmum seu inconvulsum permaneat presentem cartam desuper scriptam nostro sigillo fecimus roborari Dat Monasteriolo anno domini MCCLXII indict V XVII kl octobris