Charter Document - 04050349
Charter Number: | 04050349 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentium inspectoribus Offnia divina miseratione abbatissa Scandensis monasterii ordinis sancti Augustini Curiensis diocesis imperpetuum Expedit ea que geruntur mandari publicis instrumentis ut facilius litigandi materia posteris precibus datur Noverint igitur tam posteri quam presentes quod Rvodolfus dictus Piscator de Vzena et Rvodolfus filius suus et E uxor filii sui homines ecclesie nostre pratum suum quod habebant in Guble magistre et conventui sororum de Bollingin ordinis Premonstratensis Constanciensis diocesis pro XI libris et X solidis monete Turicensis legitime vendiderunt et postmodum ad manus nostras libere resignarunt eo pacto ut idem pratum prefatis magistre et conventui pro annuo censu uno denario videlicet quod ab omni censu fuit prius liberum et immune de consensu nostri conventus concederemus Nos igitur recepta resignacione prati memorati predictis magistre et conventui idem pratum tradidimus ita quod exinde nostre ecclesie Scandensi singulis annis in festo sancti Martini unus denarius Turicensis monete census nomine persolvatur In cuius rei evidentiam plenariam predicto conventui presentem literam concedimus nostris sigillis firmiter communitam Testes huius rei sunt dominus Volricus plebanus de sancto Gallo frater Chvonradus Bukko prior Turicensis et frater Rvodolfus de Yberch Ber de Monte Lucchardis camer[aria] de Slate M scelleraria de Wizenanc E custrix de Liebec H de Glarus J de Gachenanc et alii quam plures Acta sunt hec in Schennis anno domini MCCLXII in festo Margarete virginis idus iulii indictione V