Charter Document - 04050342
Charter Number: | 04050342 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1261 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
R comes de Raprehtswiler omnibus presentium inspectoribus noticiam subscriptorum Existentibus nobis apud Argentinam accedentes ad nos nobiles R de Wedinswiler et R de Mazingen humiliter postularunt ut bona que Bur miles dictus Brvohunt graviter infirmatus in feodum a nobis teneret eis concedere dignaremur Credentes igitur sic esse eorum preces duximus admittendas Processu autem temporis cum idem de Mazingen ad curiam Witelinchon accessisset ipsam in suum dominium pretextu concessionis huiusmodi attrahendo ad memoriam nobis fuerat revocatum quod dictus Bur Brvhunt nulla a nobis bona in feodum possideret et quod a quadam promissione ratione sue captivitatis de feodo a nobis recipiendo facta apud Grifense quondam ipsum dimisimus absolutum Unde tenore presentium protestamur nec dictis nobilibus vel alicui alteri aliquod ius competere titulo feodi a nobis in bonis aliquibus defuncti militis sepefati In cuius rei testimonium presentem litteram concedimus nostri sigilli munimine roboratam