Charter Document - 04050338
Charter Number: | 04050338 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bertholdus dei gratia abbas Manegoldus decanus totusque conventus monasterii sancti Galli dilectis in Christo sororibus [] abbatisse et conventui monasterii de Veltbach ordinis Cistertiensis Constantiensis diocesis salutem in omnium salvatore Licet res ecclesiasticas alienari non liceat non tamen prohibitum intelligitur res huiusmodi que a laicis detinentur ad usum ecclesiasticum revocare Ius enim canonicum libenter amplectitur si quod est spirituale vel spirituali annexum a laico ad ecclesiam revertatur Quapropter volentes vobis licitum non denegare subsidium curiam in Rekkinwiler infeudatam a monasterio nostro per plures personas laicales et de qua spes non erat aliqua quod aliquando ad usus nostros reditura foret emptam per vos sexaginta tribus marcis a feudatariis ipsis videlicet Hilteboldo de Stecboron Volrico de Clinginberc militibus et Willehelmo de Mulheim qui tres ipsam curiam in tria divisam a nobilibus viris [] dominis de Clingin ipsique nobiles a monasterio nostro predicto infeudatam ut prediximus tenebant post resignationem debitam usque ad manus nostras prehabitam vobis et monasterio vestro intuitu retributionis divine utque cultus divinus apud vos augeatur necnon etiam ad instantiam discreti viri domini Heinrici de Clinginberc canonici ecclesie Constantiensis qui nobis et ecclesie nostre grata frequenter exhibuit obsequia et adhuc exhibere poterit gratiora assignamus et donamus cum omni iure districtu pratis pascuis silvis viis et inviis aquis aquarumve decursibus agris cultis et incultis aliisque pertinentiis suis omnibus perpetuo possidendam sub annuo censu quatuor librarum cere quas monasterio nostro in festo sancti Galli tenemini annis singulis assignare Ut autem predicta donatio nostra vobis et monasterio vestro proficiat perpetua firmitate subnixa nos eandem appensis presenti scripto sigillis nostris abbatis scilicet et conventus de communi omnium nostrum beneplacito duximus roborandam Act in monasterio nostro anno domini MCCLXI V idus iun coram testibus ad hoc vocatis videlicet prefato domino H de Clinginberc magistro Ruodolfo de Esching[en] canonico Basiliensi Isaac sacerdote sancti Oswaldi Walthero prebendario sancte Fidis Walthero de Kilcheim canonico sancti Magni magistro Volrico quondam doctore scolarium et Hermanno notario dicto de Winterture