Charter Document - 04050336

Charter Document - 04050336


Charter Number: 04050336
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentem paginam inspecturis Fridericus de Toggenbvrc subscripte rei noticiam Solent acta hominum in scriptis poni ut scripturarum testimonio postmodum valeant ad memoriam revocari Sciant igitur tam posteri quam presentes quod cum dominus abbas Heremitarum Anshelmus me coram domino ordinario super dampnis quibusdam sibi a me illatis traxisset in causam tandem de consilio amicorum meorum pro huius dampni satisfactione IIII mansus predii mei sitos in Mezinkon dicto monasterio Heremitarum contradidi fratre meo Wilhelmo et meis fratruelibus Diethelmo Chraftone et Friderico ad hoc assensum prebentibus et consensum Que etiam predia mihi una cum ipsis a supradicto domino [] abbate in feodum sunt concessa Promisi itaque et fide data me astrinxi quod si dicti mei fratrueles qui dicta predia mecum communiter possident supradictam donationem noluerint ratam habere cum ad annos pervenennt prefato monasterio de meo speciali predio duos mansus contradam vel ad solutionem XLa marcarum argenti supradicto monasterio tenear obligatus Et ad hec sicut promisi fideliter conservanda tradidi monasterio superius nominato presentem litteram sigilli mei munimine roboratam Acta sunt hec apud Hvrden anno domini MCCLXI VII die april in presencia testium qui subscripti sunt magister R scolasticus manasterii Heremitarum Wernherus plebanus de Obernchilch Ber willicus de Chaltebrunnen et Nicolaus filius suus Ber a der Lovbvn Her de Bvrvelt C dictus Fantelin Vol de Chestris milites Richwinus de Wolrowe et alii quam plures