Charter Document - 04050335
Charter Number: | 04050335 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Nos Rvodolfus et Vol fratres carnales et comites de Monteforti universis tam presentibus quam futuris quibus hoc scriptum exhibitum seu ostensum fuerit totius prosperitatis successum cum notitia rei subscripte Scire cupimus vestram universitatem quod nos ad petitionem reve rendi in Christo Vol abbatis monasterii sancti Johannis in Tvrtal et propter salutem animarum nostrarum et nostrorum parentum sana mente non coacti cum omni iure contulimus sancto Johanni et suo predicto monasterio totique eiusdem loci conventui quoddam prati spacium in Maridervn quod a decem viris una die meti potest perpetualiter possidendum et sine omnis vexationis molestamine eternaliter habendum Ut autem predicta donatio maioris firmitatis robur obtineat et futuris calumpniis occurratur et incomodis litteras nostri sigilli munimine fecimus corroborari Actum in castro Montisfortis anno domini MCCLXI indict IIII in festo Agnetis Testes qui interfuerunt sunt hii Cvonradus monachus sancti Johannis Rvodolfus rector ecclesie in Kalkerrun Cvonradus vicarius in Tvorringin Albertus notarius dictus Stultus Cvono miles dictus de Santeinis Albertus miles dictus Kargeli Willehelmus de Steina Hermannus de Monteforti Vol cellerarius Rvodolfus hostiarius in Monteforti et alii quam plures