Charter Document - 04050334

Charter Document - 04050334


Charter Number: 04050334
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Protection
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis ad quos presens scriptum pervenerit Rodolfvs comes de Raprehswile subscripte rei noticiam Equitas suadet et ratio postulat ut veritas tam presentem quam futuram exhibens utilitatem in lucem prodeat et sine quolibet ambiguitatis velamine presentibus et posteris innotescat Noverint igitur tam posteri quam presentes quod ego Rodolfus comes de Raprehswile recognosco et profiteor quod universas advocatias quas super possessionibus monasterii Heremitarum extra montem qui vocatur Ezlin sitis habeo vel a me in feodo habentur a dicto monasterio feodaliter possideo sicut id a meis progenitoribus et compatriotis ad meam et omnium comprovincialium noticiam noscitur pervenisse Quas etiam advocatias cum aliis meis feodis a dicto monasterio habitis de graciosa domini Anshelmi prefati monasterii abbatis benignitate filie mee Elizabet per manus eiusdem domini abbatis optinui concedi et assignari ut post meum obitum tam advocatie predicte quam etiam alia mea feoda ad eam libere titulo feodi devolvantur Omnia etiam mea feoda que a sepe dicto monasterio Heremitarum preter advocatias habeo vel possideo de gratia supradicti domini abbatis uxori mee Methildi titulo qui vulgariter lipgedinge dicitur concessa et assignata sunt quousque ipsa vixerit nichilominus possidenda De naulo autem in Vrinkon et vino in Phefincon dilucide protestor quod illa duo feoda sic possideo et tali modo teneo ut me decedente sive filios seu filias reliquero ipsi nichil iuris habeant in hiis feodis sed ad monasterium Heremitarum redeant apud ipsum sine contradictione qualibet permansura Et ut hec firma permaneant placuit presentem litteram sigilli mei munimine communiri Acta sunt hec in castro Raprehswile anno domini MCCLXI IIII idus ianuarii in presencia testium qui subscripti sunt Rodolfus nobilis vir de Wediswile magister R scolasticus Herem[itarum] Ar plebanus de Reprehswile Wern plebanus de Obrenchilchen Jo plebanus de Grabs R miles de Rvchenstein Jo miles dictus Rvmer et C filius suus Bertholdus villicus de Chaltebrvnne et Nico filius suus milites R et H milites fratres de Tvrre Bvr frater ipsorum H miles de Ebenoete Ar et Walt filii sui H miles Vzderowe Ber de Bossinkon et alii quam plures