Charter Document - 04050332
Charter Number: | 04050332 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Ego Ruodolfus dictus Giel universis presens scriptum intuentibus notum facio quod cum dominus meus reverendus in Christo Ber dei gratia abbas sancti Galli quoddam predium monasterii sui situm apud Wilistorf cuius advocatia ad me spectabat priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Katherine ap[ud] Diezinhovin vendidisset ego ut predium predictum ad dictas sorores sine quovis onere perveniret ius advocatie relaxans in manus domini comitis Friderici de Toggenburc a quo dictam advocaciam feodali titulo possidebam prefatus autem comes Fr dictam advocatiam prefato domino abbati sancti Galli libere tradidit et ad manus ipsius omni iuri quod sibi in dicta advocatia conpetebat vel conpetere videbat totaliter renunciavit Ego vero in reconpensationem dicte advocatie quedam bona mea sita apud Vrreshusen que dictus Balt a me in feodo tenet et aliud bonum situm Buoch quod dictus Chrangel a me possidet titulo feodali ad manus prefati domini de Toggenburc resignavi et ipsa postmodum ab eo recepi feoda nomine possidenda Ego etiam prefatus comes de Toggenburc universa premissa profiteor esse vera et in maiorem evidenciam premissorum ad petitionem prefati Ruod dicti Giel sigillum meum una cum sigillo suo duxi presentibus apponendum Testes sunt hii dominus Eber de Bichelnse senior dominus Wal de Lindenberc dominus Ruod de Burvelden dominus Ber dictus a der Lobun milites et alii quam plures Acta sunt hec apud sanctum Gallum in presentia domini abbatis anno domini MCCLX in vigilia beati Martini