Charter Document - 04050327
Charter Number: | 04050327 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Venerabilibus in Christo Heinrico abbati et conventui monasterii de Riuti Premonstratensis ordinis Constantiensis diocesis Bertoldus divina miseratione abbas Manegoldus decanus totusque conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti salutem et sinceram in domino karitatem Multis et magnis occurrimus incommodis si ea beneficia que locis divino mancipatis obsequio de bonis nobis a deo collatis impendimus litterarum ac testium commendari facimus memorie ne apud posteros nostros oblivionis vicio pereant et labantur Hoc nimirum intuitu tenore presentium notum esse volumus universis ad quos presens scriptum pervenerit quod nos obtentu retributionis divine et ad instantiam dilectorum in Christo Waltheri de Lantsberc et Waltheri filii eiusdem militum ecclesie nostre ministerialium predium ipsorum in Hofstetin sub Castro Schowenberc situm quod ipsis mere ac pure pertinebat vosque illud ab eis pro certa pecunie summa comparastis de manibus eorum resignatum recipientes vobis et monasterio vestro liberaliter concedimus cum omnibus iuribus et pertinentiis suis perpetuo possidendum sub annui census prestatione videlicet dimidie libre cere quam custodi monasterii nostri singulis annis assignare tenemini in altario sancti Galli Ut autem hec concessio nostra robur debite firmitatis obtineat presentem paginam vobis tradimus sigillorum nostrorum munimine roboratam Act apud sanctum Gallum in pomerio nostro anno domini MCCLX XIII kl augusti indict III Testes sunt hii magister R de Esching[en] canonicus Basiliensis Burch et Waltherus canonici sancte Fidis Burch viceplebanus in Wile item Ruodolfus de Rorschach Conradus de Helfoltswiler milites et alii plures