Charter Document - 04050323
Charter Number: | 04050323 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis + Ego Fridericus comes de Toggenburch et Willehelmus frater meus carnalis et Diethelmus et Crafto et Fridericus filii fratris nostri bone memorie Craftonis de Toggenburch omnibus Christi fidelibus hanc paginam inspecturis salutem in eo qui est omnium salu[s] Ne labantur cum tempore que geruntur in tempore [li]tterarum debent ac testium memorie commendari No[verint] igitur presentes et posteri quod dominus Jacobus [mi]les dictus de Bvole fassallus noster qui curiam quandam que [dici]tur in dem Sache quam iure feodali a nobis posse[di]t quam vendidit pro X marcis puri et fini argenti mo[naster]io sancti Johannis in Turtal et resignavit in manus nostras cum omni iure et advocatiam et omnia que ad eandem cu[r]iam pertinebant Nos autem profitemur contulisse predictam curiam cum omni proprietatis iure monasterio sancti Johannis in Turtal cum omnibus que ad prefatam curiam spectant excepta advocatia de qua nobis annuatim unam libram piperis persolvant et non plus Profitemur etiam quod nos nec posteri nostri eandem advocatiam nulli omnin[o] hominum debemus conferre nec obligare nec alie[na]re sed sicut in scriptis est expressum inviolabiliter observare [U]t autem hec donatio firma et illibata permaneat [prese]ntem paginam fecimus sigillis nostris munimine robora[ri] Acta sunt hec ante castrum Vzinberch anno dominice incarnationis MCCLXVI kl iu[nii] indict III Testes autem qui interfuerunt sunt hii Burchardus plebanus de Cella sancti Pet[ri] Betoldus conversus tunc temporis cellerarius dominus Eppo de Zezicon dominus Vol de Castris dominus Cvonradus dictus Fanteli dominus Johannes de Dieneberch dominus Jacobus de Bvole milites Ebirhardus de Lovmeis Heinricus dictus Reiser Bertoldus de Steinegge et alii quam plures