Charter Document - 04050319

Charter Document - 04050319


Charter Number: 04050319
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Bertholdus dei gratia abbas sancti Galli M deccanus totusque conventus monasterii sancti Galli universis presentium inspectoribus salutem in salutis auctore Temporale sepe perit negotium si non illud affirmat assertio litterarum Noverint igitur tam presentes quam posteri quod venerabiles in Christo H divina pacientia abbas totusque conventus monasterii in Rvti ordinis Premonstratensis Constan[tiensis] diocesis mansum unum situm in Obirntunretun pro Rvodolfo dicto Huphan cive quodam in Raprechtswiler pro XVI marcis argenti compararunt quem mansum idem R nomine feodi a Wilhelmo et fratribus suis filiis domini Vol bone memorie dicti ab Egge possedit Iidem vero filii mansum ipsum a dilectis ministerialibus nostris domino H de Iberc et domino Johan de Lutirberc et fratribus eiusdem similiter titulo feodi tenuerunt qui ministeriales videlicet de Iberc et de Lutirberc prefatum mansum quem et ipsi a nobis et nostro monasterio feodaliter possidebant in manus nostras resignarunt Nos vero ob honorem dei et gloriose virginis Marie genitricis eius necnon omnium sanctorum de consensu unanimi et voluntate concordi prefati M prioris totiusque capituli nostri monasterio predicto in Ruti et personis ibidem domino militantibus memoratum mansum libere in perpetuum concessimus perfruendum Et ne in nobis ipsis deficiamus unde aliis proficimus statuimus ut dictum monasterium in Ruti singulis annis in festo beati Galli mediam libram cere census nomine nobis et nostro monasterio ad aram sancti Galli offerendo persolvat Ut hec autem rata et inconvulsa permaneant presentem paginam desuper scriptam nostro nostrique capituli sigillis fecimus roborari Testes autem sunt hii dominus Rvodolfus de Gvttingin dominus Heinricus de Rauinspurc dominus Egilolfus de Rosinberc dominus Rvodolfus de Rorschach villicus de Windegge milites B de Rinegge notarius noster frater Burchardus et frater Waltherus dictus Houemeistir de Rvti Datum et actum apud sanctum Gallum anno domini MCCLX tercia feria post Benedicti