Charter Document - 04050315
Charter Number: | 04050315 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen + Non cadit a memoria quod stilus roborat et littera Noverint igitur universi tam presentes quam futuri hoc scriptum inspecturi quod nos Rvodolfus comes de Raprehtwiler cum filio nostro Vincentio et coniuge nostra Mechilde comitissa pro nostra ac parentum nostrorum salute domino nostro Iesu Christo ac beatissime et gloriosissime semper virgini Marie sanctoque Nycholao confessori atque pontifici et conventui sororum in Bollingin Premonstratensis ordinis Constan[tiensis] dyocesis presentiun et futurarum ibidem deo servientium predia sive possessiones quas in eodem loco Bollingin habuimus scilicet capellam sancti Nycholai et locum totum qui circumdatus est muro et ab angulo lacus usque ad finem prati quod paludi est contiguum et locum silve qui wlgariter dicitur Widirgebirge et superiorem plenum montem cum tota silva piscina vinea et totum montem in quo castrum fuit et omnes lapidifodinas circumquaque sitas molendinum et montem circa molendinum cum omnibus suis attinentiis et lacus pleno iure plena libertate contulimus possidendas nichil nobis aut nostris successoribus sive heredibus in eisdem bonis iuris ac servicii et advocatie penitus reservantes Et quicumque nobiles vel ignobiles de nostro districtu dictis sororibus in Bollingin res aliquas mobiles aut immobiles vel elemosinas suas largiti fuerint vel ad ipsas se transferre voluerint simili modo indulgemus dei et nostra plenaria libertate Ut autem hec donationes sepe dictis sororibus in Bollingin ordinis Premonstratensis facte inconvulse et illibate permaneant nos presentes litteras sigillis venerabilis domini Eberhardi Constan[tiensis] episcopi ac reverendi domini Bertholdi abbatis sancti Galli et nostro ac prioris fratrum ordinis Predicatorum Turicen[sium] et fratris Heinr magistri domus hospitalis de Bvobinkon et domini Heinrici abbatis de Rvti et conventus eiusdem ecclesie ordinis Premonstratensis sub quorum abbatis et conventus paternitate cum et regimine sorores eedem in omnibus regi debent fecimus communiri Acta sunt hec in oppido Raprehtswiler in domo Heinrici sculteti anno domini MCCLIXV idus decembr indict III Testes autem sunt hii frater Volr de Bvobinkon dictus de Wezzinchon et filius suus Johannes de Wezzinchon Heinricus de Kempthon Rvodolfvs de Mazzingen nobiles Rvodolfus plebanus de Raprehtswiler Heinricus plebanus in Gossowo dictus de Mazzingen Albertus de Vrinchon Johannes dictus Rivmer Bertholdus villicus de Kaltebrvnnen milites Bertholdus Stovri Olr Stovri Heinricus sculthetus de Raprehtswiler et filii sui et alii quam plures