Charter Document - 04050313

Charter Document - 04050313


Charter Number: 04050313
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1259
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus presentium inspectoribus Rvodolfus comes de Raprechswile Constantiensis dyocesis in perpetuum Hominum vita brevis memoria labilis malitia multiplex personarum de loco ad locum mutabilitas deposci quodammodo faciunt et requiri ut ordinationes hominum ne labantur cum tempore sub quo fiunt per publica scripta provide transmittantur ad noticiam posterorum Noverint igitur quos nosse fuerit oportunum quod cum nos dilectas in Christo abbatissam et sorores de Monte dicto sancte Marie in parrochia ecclesie Kilchberch prope lacum Turicensem Cisterciensi ordini cupientes ascribi auctoritate ac licentia Eberhardi dei gratia Constanciensis episcopi et honorabilis viri Rvodolfi abbatis de Capella Cisterciensis ordinis cui ratione ordinis et obedientia subesse tenentur in predium nostrum in Wrmespach ubi quondam fuit nostra munitio transduxerimus duxerimus posuerimus proborum consilio mediante nos idem predium Wrmespach cum tribus mansis adiacentibus a termino videlicet qui dicitur Schornenbvoel per limites seu camporum distinctiones que iuxta villam Wrmespach vulgo dicitur evada usque in lacum adiacentem item ab eodem termino Schornenbvoel iuxta decursum rivi qui dicitur Marbach usque in lacum eundem et molendinum situm infra rivum Marbach cum agris et pratis eidem molendino attinentibus et vineam in Bincenhaltun iuxta villam Wrmespach cum silva a superiori parte circumquaque adiacente necnon pratum et agros ab inferiori parte sitos cum omnibus attinenciis eorundem tam in terra quam in aqua tam in bosco quam in plano tam in montibus quam collibus videlicet locis cultis incultis pascuis in pascuis compascuis viis inviis silvis arbustis frutectis viridariis virgultis aqueductibus decursibus libero ingressu et egressu piscariis fundis vadis ripis paludibus stangnis piscationibus aucupiis venationibus compascuitatibus et cum omni iure libertate districtu quo eadem bona tam nos quam nostri progenitores dinoscimur habuisse ob nostram et nostrorum parentum salutem et amorem quem ad ordinem Cisterciensem habemus eisdem abbatisse et sororibus sibique succedentibus de consensu domine et uxoris nostre Maechthildis cui eadem bona in donationem propter nuptias fuerant assignata nomine nostro et eiusdem uxoris nostre Maechthildis necnon filii nostri Vincentii sponte bona fide conferimus donamus tradimus resignamus sub hoc pacto ut sepe dicte abbatissa et sorores sibique succedentes in prefato loco Wrmespach trino et uni deo et beatissime virgini dei genitrici Marie sub regula beati Benedicti secundum constitutiones Cisterciensis ordinis debeant famulari Item universis et singulis vasallis ministerialibus officialibus servis et aliis hominibus nostris utriusque sexus presentibus concedimus permittimus indulgemus ut iidem bona que iure proprietatis vel infeodationis seu advocatie habent possident titulo venditionis donationis permutationis sepe dictis abbatisse et conventui et eorum domui in Wrmespach licite ac libere conferre possint in toto vel in parte auctoritate nostra heredum seu successorum nostrorum aliquorum deinceps super hoc necessitate iuris vel facti nullatenus requirenda ipse quoque sorores huiusmodi bona tanquam per manus nostras collata habeant possideant pacifice et quiete ordinatune facture super ipsis et de ipsis vendendo concedendo permutando obligando alienando tanquam propria secundum quod sibi viderint expedire Ad maiorem etiam cautelam pro nobis et omnibus heredibus nostris seu successoribus renunciamus omni iuri canonico et civili constitutioni consuetudini editis et edendis et omnibus aliis occasione quorum prenotate ordinationis donatio seu donationis ordinatio retractari posset aliqualiter et cassari Inmo pro nobis et omnibus nostris heredibus et successoribus fide data in manus predicti abbatis de Capella firmiter promittimus et iuramento personaliter prestito nos et nostros heredes seu successores presentibus inviolabiliter obligamus quod omnia premissa pleniter attendemus fidelius observabimus fidelissime studebimus ampliare Si vero per nos vel aliquem de nostris heredibus aliquod quod absit in contrarium premissorum contingerit attemptari volumus concedimus consentimus nos et omnes heredes nostros seu successores ad hoc sponte subiciendo et presentibus obligando ut ordinarius tanquam infames et periuros fidei violatores et iuramenti puniat transgressores et omnium predictorum donatio et ordinatio rata et firma nichilominus habeatur Omnium etiam premissorum ordinatio donatio resignatio per nos et prefatam Maechthildim uxorem nostram comitissam prima vice facta est et publicata in loco supradicto qui dicitur Wrmespach IIII idus octobris presentibus quorum nomina sunt hec Otho et Wescho fratres Minores Bvrchardus monachus de Wetingin Chvonradvs monachus de Capella sacerdotes Otho deccanus de Kilchberch Arnoldvs capellanus de Raprechswile Egelolfus capellanus de Wrmespach sacerdotes Hvgo Bochlinus canonicus Turicensis Rvodolfus de Tvrri Rvodolfvs de Lvnchvft scultetus Tvricensis Heinricus dictus Brvno Heinricus ab Ebenoten milites Wernherus dictus Helt Heinricus scultetus de Raprechswile Volricvs minister de Raprechswile Berchtoldvs dictus Stovri et Volricus filius eius et alii quam plures secunda vice auctoritate nostra et Maechthildis supradicte uxoris nostre per filium nostrum Vincentium quem propter annos inpuberes habemus in tutela facta est in Castro Raprechswile in die sancti Martini presentibus quorum nomina sunt hec Rvodolfus abbas de Capella Walthervs monachus eius Bvrchardus monachus de Wetingin Arnoldus capellanus de Raprechswile Heinricus ab Ebenoten Albertus de Vrinchon milites Arnoldvs de Ebenoten Heinricus camerarius Arnoldvs Scharfenstein Berchtoldvs Bossinchon Volricus minister de Raprechswile et alii quam plures fide digni Ut autem premissa debitum robur firmitatis obtineant sepe dictis abbatisse et sororibus et eorundem ordini et domui Wrmespach presens instrumentum tradimus sigillis Eberhardi dei gratia Constanciensis episcopi et reverendi in Christo Berchtoldi abbatis sancti Galli venerabilis domini Anshelmi abbatis Heremitarum et honorabilis viri comitis Rvodolfi de Habesbvrch et Lvtoldi nobilis viri de Regensberch et nostro patenter communitum Dat in Castro nostro Raprechswile Alexandro IIII Romanam gubernante ecclesiam imperio post mortem Willehelmi vacante anno domini MCCLIX septimo idus decembris