Charter Document - 04050312
Charter Number: | 04050312 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bertoldus dei gratia abbas Manegoldus decanus totusque conventus monasterii sancti Galli dilectis in Christo Adilheidi abbatisse et conventui sororum in Magginovwe salutem in domino Ad petitionem dilecti nostri fidelis Rvodolfi de Wiltperc militis resignante eo pariter et Antonia uxore sua et Wernhero filio suo nobis curias suas unam videlicet dictam Tegirscha et alteram dictam an der Egge iuxta Magoltsberg quas ab ecclesia nostra infeodatas habebant ipsas vobis nomine monasterii vestri donamus ac iure perpetuo assignamus Quia vero in quantum possumus cavere nos expedit ne unde aliis proficimus inde in nobis ipsis deficiamus sic super hoc facto ordinavimus seu disposuimus quod cum supradictus Rvodolfus predium non haberet per quod ad cavendum indempnitati nostre ecclesie curias predictas ei et nobis posset rependere hoc apud Fridericum nobilem virum comitem de Togginburg suis precibus optinebat quod sicut iam dictum est ad cavendum indempnitati nostre ecclesie de prediis suis curiam suam dictam der Obirhof ze Hiltishovwe nobis et ecclesie nostre memorate donavit pro reconpensatione predictarum curiarum videlicet Tegirscha et an der Egge iuxta Magoltsberg que nostre ecclesie predia antea existebant eamque curiam videlicet Obirnhof ze Hiltisovwe a nobis recepit feodaliter obtinendam In quorum omnium evidentiam et robur perpetuo valiturum presentem cartam vobis damus sigillorum nostrorum abbatis scilicet et conventus munimine roboratam Testes huius facti sunt hii clerici comes Willehelmus de Togginburg magister Rvodolfus de Eschingin dominus Andreas de Schalkon dominus Wernherus de Wiltperg et hii milites Bertoldus ab dir Lovbvn Cvonradus de Ebbinberg Cvonradus de Helfoltswiler Hartmannus de Nidirndorf insuper Jacobus de Lvtirberg et alii quam plures Dat apud sanctum Gallum anno dominice incarnationis MCCLVIIII VI kal octobr