Charter Document - 04050311
Charter Number: | 04050311 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Nos Berholdus dei gratia abbas totusque conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis dyocesis venerabilibus in Christo Heinrico abbati et conventui monasterii de Rivthi ordinis Premonstratensis eiusdem dyocesis salutem et sinceram in domino caritatem Licet res ecclesiasticas alienari non liceat non tamen proibitum intelligitur res huiusmodi que a laicis detinentur ad usum ecclesiasticum revocare Ius enim canonicum libenter amplectitur si quod est spirituale vel spirituali annexum a laico ad ecclesiam revertatur Ea itaque consideratione karitati vestre benigno concurrentes affectu bonum in Berolthswiler predium utique monasterii nostri sicut illud a Cvonrado colono ibidem dicto Costencer feodotario militis Baldeberthi dicti de Wolfsberc qui et feodotarius noster super huiusmodi bonis demonstrabatur in remedium animarum ipsorum suscepistis vobis et monasterio vestro auctoritate presentium liberaliter concedimus cum omnibus iuribus et pertinentiis suis perpetuo possidendum Verum ne proprietas eiusdem boni monasterio nostro aliquatenus possit deperire annuatim censum dimidie libre cere vobis et monasterio vestro pro ipso inponimus custodi monasterii nostri qui pro tempore fuerit in festo sancti Galli singulis annis persolvendum Ut autem hec predicta concessio robur obtineat firmitatis presentem paginam sigillis nostris fecimus communiri Acta sunt hec anno domini MCC quinquagesimo nono indictione II Testes sunt hii Mangoldus decanus Ernestus sacerdos Wernherus miles de Thunrruton et frater suus R Vrunt miles de Vruntsperc Waltherus miles de Landisperc et alii quam plures