Charter Document - 04050306

Charter Document - 04050306


Charter Number: 04050306
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

A prepositus M decanus sancti Galli executores dati a reverendo patre Ph tunc Ferrariensi electo ac legato sedis apostolice venerabili in Christo [] abbatisse Lindaug[iensi] salutem in domino Significavit nobis dilectus in Christo magister Walconus canonicus Constantiensis quod licet domina Anna quondam abbatissa monasterii vestri recepto mandato predicti sedis apostolice legati ut prefato magistro W providere deliberet in ecclesiastico beneficio sicut apparet per literas dicti legati ad ipsam super hoc directas et illa postmodum a collatione beneficiorum a nobis quibus huiusmodi executio demandata extitit suspensa se et sibi succedentes cum toto conventu suo obligaverit ad providendum eidem magistro Wal adiciens certam penam si contra suam obligationem aliquid attemptari contingeret sicut hec omnia per ipsas obligatorias literas reverendi patris domini H quondam episcopi Constantiensis item ipsius domine Anne tunc abbatisse nostrisque sigillis signatas clarius demonstrantur Vos tamen ad quam provisionis huiusmodi onus devolutum est licet ex obitu magistri C quondam dicti de Wolfurt providendi facultatem habueritis ei minime providistis Quare petiit a nobis humiliter ut super hoc providere sibi misericorditer curaremus Porro cum non deceat ut ei qui nostram elegit industriam executionis suscepte officium denegemus discretionem vestram monemus in domino et rogamus quatenus dicto magistro cui de prebenda ex obitu supradicti magistri O vobis vacante providere sicut tenebamini non curastis estimationem ipsius prebende que sibi conferenda fuerat persolvere procuretis cum ad hoc de iure teneamini sicut ex litteris vestris obligatoriis constare poterit evidenter Ad quod faciendum usque ad festum nativitatis beate virginis presentis anni dilectioni vestre inducias de speciali gratia indulgemus ex tunc contra vos in quantum ius exegerit processuri Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLVIIII VI kl aug