Charter Document - 04050297

Charter Document - 04050297


Charter Number: 04050297
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Bertoldus dei gratia abbas Manegoldus decanus Albertus prepositus totusque conventus monasterii sancti Galli dilectis in Christo Adilheidi abbatisse et conventui sororum in Maggenowe salutem in domino Ad peticionem nobilis viri domini Alberti de Bussenanc militis resignante eo nobis curiam in Altinrieth quam ab ecclesia nostra infeodatam tenebat ipsam vobis nomine monasterii vestri donamus ac iure perpetuo assignamus vobisque resignantibus ad manus nostras curiam Riutirsholz eam prefato nobili concedimus infeodatam eo quod inter vos et ipsum nobilem pactum tale liberaliter intervenisset Quia vero in quantum possumus cavere nos expedit ne unde aliis proficimus inde in nobis ipsis deficiamus nobilem memoratum ad hoc induximus quod ad cavendum indempnitati ecclesie nostre de prediis suis duas curias an dim Steine et an dir Ruti nuncupatas nobis et ecclesie nostre predicte donavit pro recompensatione curie in Altinrieth que predium nostrum existebat easque recepit a nobis feodaliter obtinendas In quorum omnium evidentiam et robur perpetuo valiturum presentem cartam vobis damus sigillorum nostrorum abbatis scilicet et conventus munimine roboratam Act apud sanctum Gallum anno domini MCCLVIII V non octobr