Charter Document - 04050288

Charter Document - 04050288


Charter Number: 04050288
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Noverint universi presentem paginam inspecturi quod nos Albertus [prepositus] et portarius monasterii sancti Galli decimam ante oppidum Vzzenach sitam ad officium portarie nostre pertinentem locavimus Vol dicto Chosti de Vzzenah et filiis eius legitimis ac C fratri eiusdem pro censu annuo XVIII s[olidorum] monete Constantiensis in festo sancti Andree annis singulis persolvendo In cuius locationis memoriam presentem cartam sigillo nostro fecimus roborari Act apud sanctum Gallum anno domini vero MCCLVII indict XV Testes sunt Ruomo camerarius monasterii nostri Wal prebendarius sancte Fidis magister H de Shafusa Wer de Wiltberc Vol Shochili de Wile Vol Lovpach C dictus Wider et alii quam plures