Charter Document - 04050279
Charter Number: | 04050279 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis Bertholdus dei gratia sancti Galli abbas rei geste notitiam cum salute Quoniam actus et opera fluxu temporis ab hominum memoria coguntur excidere solent scriptis quedam ne tempore labente labantur cum tempore perhennari Noverint igitur tam presentes quam posteri quod nos de consensu capituli nostri predium quoddam videlicet curtem dictam Grosholz sitam prope villam Diessenhouen quam nobilis vir Diethelmus de Stainecca ab ecclesia nostra et Hainricus dictus Schade de Randecca ab eodem feodi titulo possidebant idem quoque Hainricus reverendis in Christo priorisse et conventui sororum in Valle sancte Catharine prope Diessenhouen bona fide vendidit in solidum et in firmum post legitimam eiusdem ab eodem nobili factam ad manus nostras resignationem sororibus iam dictis contulimus in perpetuum quiete ac pacifice possidendam ita tamen quod in recognitionem donationis huiusmodi eedem unam libram cere nostro monasterio in festo beati Galli reddere debeant annuatim In huius rei testimonium presentes literas tam nostri quam prefati nostri capituli sigillorum munimine roboramus Datum apud sanctum Gallum anno dominice incarnationis MCCLVI idus iulii indictione XIIII