Charter Document - 04050277
Charter Number: | 04050277 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis presentem paginam inspecturis B dei gratia sancti Galli abbas rei subscripte noticiam Supplicarunt nobis religiosi viri prepositus et conventus de Martello ordinis Premonstratensis Constantiensis dyocesis ut cum bone memorie Conradus miles dictus de Hegingin et duo filii eiusdem Conradus et Ebirhardus curam animarum suarum agentes unicum mansum situm apud Rvtelingin qui vulgariter dicitur Buchilershvobe monasterio ipsorum prepositi et conventus contulissent ea scilicet conditione aliter enim non poterant si nobis quod circa hoc fecerant complaceret collationi huiusmodi consensum nostrum accomodare dignaremur Cum igitur dicti donatores et donatarii nobis et monasterio nostro ius proprietatis in predicto manso recognoscant et ipsi prepositus et conventus pro huiusmodi recognitione offerant monasterio nostro singulis annis in perpetuum in festo beati Galli unam libram cere annui census nomine persolvendam nos eorum desideriis pio concurrentes assensu mansum predictum sub censu prescripto prefatis preposito et conventui de Martello perpetuo iure duximus concedendum eo salvo quod si canon iste sive census per biennium non solvatur nusquam alibi quam in monasterio nostro exhibendus mansus idem ad nos eo ipso vacuus libere revertatur In quorum omnium testimonium et robur perpetuum presens scriptum sigilli nostri munimine roboramus Actum apud sanctum Gallum anno domini MCCLVI V idus mar