Charter Document - 04050275

Charter Document - 04050275


Charter Number: 04050275
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1255
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

[] plebano ecclesie de Wile Constantiensis diocesis Cum sicut nobis exponere curavisti in civitate et diocesi Constantien[si] de consuetudine que corruptela dicenda est potius habeatur ut omnes usurarii homicide et incendiarii manifesti quantumcumque satisfactionem plenariam et penitentiam egerint de commissis cum decedunt eorum corpora tradi non debeant ecclesiastice sepulture nobis humiliter supplicasti ut parrochianis ecclesie tue et aliis qui apud eandem ecclesiam sibi elegerint sepulturam et providere super hoc paterna diligentia curaremus Nos igitur tuis supplicationibus inclinati ut illorum corpora cum decedunt qui se apud predictam ecclesiam elegerint sepeliri si tibi constiterit eos super hiis que circa predicta commiserant satisfactionem plenariam prestitisse consuetudine huiusmodi non obstante libere apud eandem ecclesiam facere valeas sepeliri auctoritate tibi presentium indulgemus Salva tamen canonica portione illarum ecclesiarum a quibus defunctorum corpora assumuntur Nulli [] nostre concessionis [] Dat Anagnie X kl octobr anno I