Charter Document - 04050268

Charter Document - 04050268


Charter Number: 04050268
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Viro religioso venerabili et in Christo dilecto abbati de Salem B dei gratia sancti Galli abbas salutem in domino Iesv Christo Tenore presentium vestre significamus dilectioni quod nos nobili viro domino Hainrico de Guttingin seniori permutavimus quosdam homines videlicet uxorem Cunradi de Altinovwe qui vocatur filius Engilberti cum tribus pueris eiusdem quos tenebat a nobis in feodo pro quibus a dicto nobili quedam ipsius mancipia recepimus commutata Idem autem nobilis coram nobis protestatus est retinuisse sibi filiam predicti Conradi eam scilicet que viro dicitur copulata In cuius rei noticiam presens scriptum sigillo nostro fecimus roborari Act anno domini MCCLIIII XII kl decembris indict XIII