Charter Document - 04050267
Charter Number: | 04050267 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Postmodum vero quia sepe dicti Hainricus nobilis Livgardis uxor sua Ruodolfus filius suus et Hainricus filius H filii sui defuncti superius nominati prescriptis conditionibus omnibus et singulis receptis XX libris Constantiensibus renuntiaverunt publice ac legitime coram nobis et confessus fuit quod in donatione predictorum Cvnradi et Berte uxoris sue Hainrici et Cunradi filiorum suorum et Gerdrudis filie erraverat quos postea videlicet Cvnr a nobis nostraque ecclesia pro [] dicto Visheli Berhta vero et filios suos Hainr et Cvnr et filiam Gerdrudim a reverendo domino Bertholdo dei gratia abbate sancti Galli et suo monasterio sepenominato contulit monasterio de Salem libere commutatos datis eidem monasterio sancti Galli quibusdam mancipiis pro eisdem sicut in litteris eiusdem domini abbatis exinde legitime confectis vidimus plenius contineri dictaque uxor nobilis sepe dicti iuri quod habebat in dicta curia quod vulgo lipgedinge dicitur renuntiavit in manibus eiusdem mariti sui obligans se ad solutionem centum marcarum argenti fide data nomine iuramenti prenominatis abbatis et conventui de Salem si id quod fecerat in parte aliqua refricaret quo facto idem maritus suus sepe nominato monasterio de Salem protinus contulit ius prescriptum Act in Constantia in area predictorum anno domini MCCLIIII V kl novembr presentibus Cuonr preposito maioris ecclesie Bertholdo decano Walthero sancti Stephani et Liutoldo Episcopalis Celle prepositis Baldeberto de Annewilaer ecclesie nostre iamdicte can[onicis] magistro Hermanno de Shafhusa Vlrico viceplebano in Altenovwe de fratribus vero de Salem Eberhardo abbate Cuonr de Veringin et Gozoldo monachis nobili Algoto dicto Sunnunkalp Hainr de Guttingin dicto a deme Turne et Ovetenone militibus Hainr Vnder Shophe advocato Vlrico in Arena sculteto Hainr de Bizzenhovin Vlrico monetario et aliis quam pluribus probis viris