Charter Document - 04050259

Charter Document - 04050259


Charter Number: 04050259
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Mettensi salutem et apostolicam benedictionem Dudum sicut accepimus inter venerabilem fratrem nostrum Constan[tiensem] episcopum et dilectum filium abbatem monasterii sancti Galli Const[antiensis] diocesis super Castro de Rinegg et nonnullis articulis questione suborta demum fuit hinc et inde in dilectos filios Gielonem de Glarebure et Herdeginonem de Haidiwere laicos super hiis tamquam in arbitros iuramento prestito concorditer compromissum qui super castro eodem et quibusdam ex ipsis articulis questione indiscusse dimissa super reliquis quoddam inter partes arbitrium protulerunt inter cetera in arbitrio mandantes eodem quod dictus abbas ducentas marchas argenti prefato episcopo pro dampnis et iniuriis illatis eidem persolveret de quibus licet quadraginta marchas idem abbas postmodum episcopo iamdicto persolverit de residuo tamen sibi satisfacere non curavit Super hiis igitur ad pacem et concordiam eorundem episcopi et abbatis sollicite providere volentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus per te vel per alium prefatis arbitris inhibere procures ne de questione castri predicti et aliorum articulorum de quibus minime arbitrati fuerant se decetero intromittant eorum arbitrio circa ea super quibus processerunt in suo robore permanente predictum autem abbatem ad solvendum sine difficultate qualibet prefato episcopo residuum premissarum ducentarum marcharum videlicet centum et sexaginta marchas monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellens de predicto castro an ad ipsum episcopum vel Const[antiensem] ecclesiam an ad eundem abbatem vel memoratum monasterium de iure pertineat inquiras vocatis prius partibus sive postea compareant sive non de piano et absque omni preiudiciali strepitu sollicite veritatem et de hoc plene inquisito et cognito questionem huiusmodi si partes ipse voluerint iudicio vel concordia studeas terminare alioquin inquisicionem quam super hoc feceris in scriptis redactam et negotium sufficienter instructum ad apostolicum remittas examen prefigens eisdem partibus terminum peremptorie competentem quo per se vel per procuratores ydoneos nostro se conspectui representent iustam super hoc auctore deo sententiam recepture Super reliquis vero articulis de quibus arbitrium non extitit si de illis partes coram te noluerint experiri audias causam et eam vel iudicio aut concordia termines vel ad nos remittas instructam sicut tibi de alia iniungimus questione contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo non obstante si predictis episcopo et abbati vel quibuscumque aliis personis a sede apostolica sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas plenam de ipso indulto vel expressam de ipsius tenore de verbo ad verbum mencionem minime facientes et constitucione de duabus dietis edita in consilio generali Datum Anagnie XII kl iulii pontificatus nostri anno undecimo