Charter Document - 04050258
Charter Number: | 04050258 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Iesu Christi amen Expedit contractus bone fidei contra varietates cavillantium provide solidari Noverint igitur presentes et posteri quod nobilis vir H comes senior de Kiburc castrum Moseburc intendens construere fundum in quo situm est ipsum castrum ad monasterium sancti Johannis pertinentem cum reverendo in Christo [] abbate ipsius monasterii de consensu sui conventus per commutationis contractum ut monasterio magis de indempnitate caveretur in personam M comittisse de Kiburc uxori sue cum suis attinentiis transferri procuravit tradendo dicto abbati predium situm in villa Wizenanc solvens annuatim frusta quatuor pro bonis dicto fundo pertinentibus que valent frusta tria et dimidium annuatim Ad hec sciendum est quod quedam bona ibidem sita a [] milite dicto Hotingin cum argento predicte comitisse empta et a [] milite de Schonenwert recepta data sunt eidem comitisse sicut castrum cum suis attinentiis in futurum iure proprietatis possidenda Bona quoque subscripta prefata domina titulo et iure possidet quod vulgariter dicitur lipedinge que in ipsius emptionis titulo in hunc modum sunt translata videlicet predium emptum de [] nobili de Waeliswile reddens annuatim frusta octo et quartalia duo de [] pincerna predium solvens annuatim frusta octo et quartalia duo de [] dictis de Turti militibus predium valens annuatim frusta quinque et quartalia duo utrumque Biseht de advocatia monasterii sancti Johannis a sepe dicta domina iure proprietatis possidentur contradictione cuiuslibet non obstante Renunciaverunt itaque dictus abbas pro se et monasterio suo ac milites supradicti iuri consuetudini litteris sive indulgentiis habitis vel habendis et generaliter cuilibet defensioni per quam vel occasione cuius nominata domina comitissa posset in obtinendis bonis antedictis iure quo dictum est aquisitis inpediri vel ab aliquo molestari Testes H et H comites de Muntfort magister Bur H de Cliginberc F notarius canonici Constantienses [] de Wecincon [] de Tengin R de Warte willicus de Windegge nobiles [] de Randegge Ber pincerna Bur de Wida Reko P de Wurmenhusen H de Wisenanc Vol de Hettelingin H dapifer N de Girsberc H de Slatte [] de Randenberc Schollo H de Schonenwert H et C de Slatte milites R de Hetteling[in] H de Girsberc P de Buochberc H de Vlma C pincerna et alii quam plures In cuius facti evidenciam presens instrumentum est confectum et sigillis venerabilis patris in Christo E dei gratia Constantiensis episcopi et H senioris et H iunioris comitum de Kiburc communitum Acta sunt apud Kiburc anno domini MCCLIIII non iunii indictione XII