Charter Document - 04050250

Charter Document - 04050250


Charter Number: 04050250
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis Rodolfus comes de Raprehswlere subscripte rei notitiam Utilia sunt scripturarum testimonia que geste rei noticiam illucidant presentibus et futuris Noverint igitur singuli et universi tam presentes quam futuri quod cum apud dominum abbatem Rodolfum et capitulum Fabariense multarum precum instantia meruerim obtinere ut ad divisionem ecclesie in Buskilch in qua dictum monasterium ius patronatus obtinet consentirent et ecclesia sita in burgo Raprehswile cum terminis certo limite distinctis a iure matricis ecclesie penitus absoluta et ius parrochiale sortita ad meam et meorum successorum donationem sive presentationem debeat pertinere dicto monasterio Fabariensi in recompensationem divisionis huiusmodi ius patronatus in ecclesia Wrmespach quod ad me iure proprietatis pertinere dinoscitur libere contradidi et donavi accedente consensu venerabilis domini Eberhardi episcopi et capituli Constant[iensis] et approbante donationem sive permutationem huiusmodi et divisionem prescriptam secundum iuris ordinem et provintie consuetudinem rite per omnia celebratam Ut autem ex hac mea donatione monasterio Fabariensi ius presentandi in predicta ecclesia de Wrmespach irrevocabiliter permaneat tradidi sepefato monasterio Fabariensi presentem paginam sigillorum venerabilis domini Anshelmi abbatis Heremitarum et mei munimine roboratam Actum in villa Tukenno anno domini MCCLIII XII kl decemb indict XII in presentia testium qui subscripti sunt Chonradus prepositus Imbriacensis Heinricus plebanus de Walastade Vol plebanus in Rvsis R plebanus de Buskilche Heinricus viceplebanus in Tuken R miles de Ruhenstein R et H fratres milites dicti de Turre Wern dictus Helt A de Rvti milites Vol de Rvti H de Britton Petrvs de Raprehswile Vol cellerarius de Tuken Heinricus Schillink H dictus Weibel et alii quam plures