Charter Document - 04050249
Charter Number: | 04050249 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Preclaris dominis suis et dilectis [] de Gvttingen nominatis Bert miles de Vronhoven promptum et paratum obsequium Nobilitati vestre tenore presentium notum facio quod ego et frater meus Eberhardus qui hoc anno defunctus est pro remedio anime ipsius et omnium parentum nostrorum scuopuossam cum nemore in Appinwilar quam vos a domino nostro abbate et antecessoribus suis sancti Galli in feodo possidetis et nos a patre vestro et a vobis ecclesie sancti Petri in Avgia minori aput Ravenspurch conferre decrevimus Cum igitur ius proprietatis conferendi ad dominum nostrum predictum abbatem spectet nominatam scuopuossam cum omnibus attinenciis suis decem solidos tantum annuatim reddentem et quandam curiam Algerswilar nominatam duas libras que mea propria esse dinoscitur vobis per manum domini Hainrici de Ravenspvrch et per literas presentes meo sigillo sigillatas transmitto petens intuitu servicii mei quo semper vobis obsequi desidero quatinus predictam scupussam ad conferendum ius proprietatis ecclesie superius nominate videlicet Avgiensi domino nostro abbati resignetis et ipsam curiam Algerwilar scilicet ipsi et vobis transmissam ab eo recipiatis et tandem mihi pro feodo a vobis possidendo sicut et ipsam scuopuossam possedi per vestras literas sigillatas et manum domini Hainrici transmittatis Dat anno domini MCCLIII IIII idus octobris