Charter Document - 04050246
Charter Number: | 04050246 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilecto filio [] abbati sancti Druperti Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Attendentes quod membra compatiuntur capiti patienti dignum reputamus et congruum ut subditi superioribus suis subveniant in necessitatis articulo constitutis Cum igitur sicut dilectus filius [] abbas monasterii Augensis ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis nobis exposuit propter guerrarum discrimina idem monasterium gravi prematur onere debitorum nos ei paterno ut convenit compatientes affectu discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus omnes qui eiusdem monasterii officia vel obedientias obtinent quod ei ad exonerationem debitorum huiusmodi subsidium competens moderatum tamen de facultatibus suis impendant monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas non obstante si eis vel eorum aliquibus quod excommunicari suspendi vel interdici non valeant a sede apostolica sit indultum Dat Asisii IIII non septembr pontificatus nostri anno undecimo