Charter Document - 04050239

Charter Document - 04050239


Charter Number: 04050239
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Bertholdus dei gratia sancti Galli abbas universis presentium inspectoribus salutem in salutis auctore Cum omnia facta mortalium temporalem sequantur motum expedit ut ne labantur cum tempore que geruntur in tempore literarum ac testium aminiculo ad perpetuitatem memorie fultiantur Noverint igitur tam presentes quam posteri quod Albertus nobilis de Bussenanc curiam suam in Rvotirsholz cum omni iure et omnibus ad eandem curiam pertinetibus quam a nobis et nostro monasterio nomine pheodi possidebat nobis et nostro monasterio resignavit Nos vero ob honorem dei et gloriose virginis Marie genitricis eius nec non omnium sanctorum et ad instantiam precum predicti Alberti de consensu unanimi et voluntate concordi Mangoldi prioris et Alberti prepositi totiusque capituli nostri monasterio in Magginovwe ordinis Cisterciensis et personis ibidem militantibus domino curiam memoratam concessimus libere in perpetuum perfruendam statuentes ut dictum monasterium Magginovwe singulis annis in festo beati Galli mediam libram cere census nomine nobis et nostro monasterio ad aram sancti Galli offerendo persolvat Hec autem ut rata ac inconvulsa permaneant presentem paginam desuper scriptam nostro nostrique capituli sigillis fecimus roborari Huius itaque facti testes sunt hii magister Heinricus dictus de Zurzach Burcardus dictus de Rinegge plebanus in Rorschach Ysaac sacerdos sancti Oswaldi et Rvodolfus Gielo Waltherus de Lindinberc Rvodolfus Dispensator Volricus et Gerwigus Plarrarii Cristanus Magister Coquine Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLII indictionis undecime II nonas decembr