Charter Document - 04050238

Charter Document - 04050238


Charter Number: 04050238
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1252
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Nos Bercht [] universis in Christo fidelibus presentem paginam inspecturis [] [Cum] omnia facta mortalium temporalem sequantur motum expe[dit ut ne labantur cum tempore] que geruntur in tempore literarum ac testium amminiculo ad [perpetuitatem memorie ful]tiantur Noverit igitur universitatis vestre dilectio quod [] [in]carnationis MCCLII indictionis undecime a [] et a Hermanno fratuele suo quandam domum in [] cum curtili et edificiis et omnibus aliis ad eandem domum pertin[entibus] [] Hermannus dictus Bok incoluit et quoddam pratum iuxta flum [] officium nostri portanarii pertinens tamquam a legitimis possessoribus [] titulo emptionis aquisita possedimus Quibus utique bonis sic aliquid [] tis ipsa ob honorem dei et gloriose virginis Marie genetricis eius necnon omnium sanctorum [] consensu unanimi et voluntate concordi Mangoldi prioris et Alberti prepositi [et to]tius capituli nostri monasterio in Makenowe ordinis Cisterciensis et personis ibidem domino militantibus libere perfruenda pro censu concessimus annuali videlicet quod dictum monasterium in Magn singulis annis in festo beati Gal dimidiam libram cere nomine census ad aram publicam dicti sancti Gal mittendo perseveret Hiis sic peractis abbatissa et conventus memorati monasterii in Maggn de consensu nostro nostrique capituli et de consilio bonorum ac prudentum virorum cum Volrico et Burcardo prebendariis sancte Fidis ad hoc unanimiter convenerunt quod super prefata domo aliisque bonis suis antedictis et super quodam bono dicto Wolfrichswiler iuxta Maggn sito et nove prebende sancte Fidis annexo concambium seu transmutationem peregerunt memorata abbatissa nomine sui monasterii predictam domum aliaque bona sua memorata ecclesie iam dicte sancte Fidis per nostras manus libere conferente et supradicto Vol prebendario memoratum bonum suum scilicet Wolfr monasterio antelato in Mag modo simili assignante premissa tamen sub nomine sacramenti communi predictorum prebendariorum assertione quod secundum quod veris experimentis didicerant et secundum evidentem probabilitatem huiusmodi transactio magis ad commodum et ad utilitatem quam ad preiudicium seu dampnum sepe dicte ecclesie sancte Fidis faciat atque proveniat Et ne nostrum monasterium pretaxato censu in cera conferendo per hanc transactionem privaretur statuimus ut bona ecclesie sancte Fidis collata ab ipso censu sint penitus absoluta et a monasterio in Mag de bonis in Wolfric ut supradictum est annis singulis nostro monasterio idem census persolvatur Decrevimus etiam atque statuimus quod sepe dicta bona ecclesie sancte Fidis collata scilicet domus cum suis atinentiis et pratum non solum a cera censuali antelata sint absoluta sed etiam a styris advocatiis et aliis quibuscumque collectis immo ab omni exactione libera ad solos usus supradicte nove prebende prebendarii in perpetuum debeant permanere hoc solum excepto quod nostri monasterii portanario ad cuius officium dictum pratum dinoscitur pertinere ant[elatus] census videlicet due gambe porcine unam que vulgo dicitur schulterre et alteram que vulgo dicitur crumpein de ipso prato annis singulis persolvantur Hec autem ut rata atque inconvulsa permaneant presentem paginam desuper scriptam nostro nostrique capituli sigillis fecimus perennari Huius itaque facti testes sunt hii clerici Ysaac sacerdos sancti Oswal magister Heinricus plebanus in Riegol Burchardus plebanus in Rorschach Volricus doctor scolarium et hii milites Ruodolfus Gielo Waltherus de Landinberc Heinricus de Altstetin [] ario de Torbin et hii cives sancti Galli Rodolfus Dispensator Volricus et Gerwigus Plararii Cristanus Magister Coquine Datum aput sanctum Gallum anno domini MCCLII ind unde[cima] []