Charter Document - 04050236

Charter Document - 04050236


Charter Number: 04050236
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1252
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

[] abbati sancti Galli Constantiensis diocesis Cum sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis olim tibi de Constantiensi episcopatu cum illum vacare contingeret per certum executorem sub certa forma mandaverimus provideri tuque huiusmodi provisionem expectans in eo tibi preiudicari metuas quod provisiones de archiepiscopatibus episcopatibus abbatiis et prioratibus per nostras litteras faciendas nuper mandavimus revocari tibi super hoc provideri a nobis humiliter postulasti Sane illis devotionis tue meritis quibus dignum apud nos te gratia huiusmodi reddidisti ad conservandam tibi eandem inducti ut per easdem litteras nulluni tibi preiudicium generetur quominus de predicto episcopatu iuxta mandati nostri tenorem tibi provideri valeat auctoritate tibi presentium indulgemus Nulli ergo nostre concessionis [] Dat Perusii III kl sept anno X